Iter Memelense
1 Anno ab urbe condita MMDCCLXII cum Ingone Paulo amico nave Memelem iter feci. Brema profecti primo automobili Kiloniam petivimus et tum pontone LISCO GLORIA nominato usi mare Balticum transiimus. Ante diem VII Idus Maias familias nostras reliqueramus et iam postridie naves longas et crepidones et paeninsulam „Kurische Nehrung“ praetereuntes sole occidente ad
oppidum olim Germanicum, nunc Lithuanicum venimus.
Paulo post ad deversorium pervenimus, ubi Henricus, amicus Pauli, nos iam exspectavit. Postquam invicem salutavimus et nos apud
deversorium collocavimus, per oppidum ambulavimus, cum fame coacti tabernam petere in animo haberemus. Ad forum autem, ubi statua „Annicae Tharausrensis“ est, tabernam invenimus,
quam postea contenti laetique reliquimus.
Tandem ad deversorium reverti dormitum ire constituerunt.
2 Die tertio, id erat a.d. V Idus Maias, magnum spatium conficientes de oppido certiores facti
sumus. Primum Portam Lapidis et forum parvum, tum via Friederica, modo lacum mare simulantem nominatumque „Kurisches Haff“ et portum, qui ibi situs est, spectavimus. Ubique vestigia historiae Germanicae invenire potes!
Navalia enim Lindenau vel taberna Ottonis Großmanni vel schola, cui Luisa regina nomen suum dedit, hodie quoque monstrant, quis hanc terram antiquis temporibus incolaverit. Locus
autem, ubi maiores sepulti sunt, nostro tempore hortus magnus est, etiamsi nonnulla sepulcra ibi sunt. Multi iuvenes autem ibi sederunt et disputant de rebus levibus. Nos quoque
constituimus, ut cenam modo comparatam ederemus.
Postea ecclesiam Germanicam visitavimus et deum coluimus et cum Christianis Memelensibus collocuti sumus; qua re Ingo maxime delectatus
est, cum speraverat se novas res inventurum esse. 
Vesperi in regionem septemtriones vergentem oppidi ambulavit, quam et tempore antiquo et hodierno plebs incolit. Reverti autem in regione portus
iterum signa historiae Germanicae quaesivimus, sed nusquam operculum cloacae Memelense, quod Ingo olim eo loco viderat, invenire potuimus.
Nunc consilium cepimus famem sitimque exstinguere. Itaque civem Helveticum Haemmerli nominatum petere in animo habuimus, sed iste
caupo portam suam clauserat. Ob eam causam via Frederici nuper aedificata electa est, ubi nonnullae tabernae hospitibus peregrinis cibos egregios offerunt. Fame sitique depulsa Ingo mihi libros et imagines
antiquos regionem Memelensem explicantes monstravit. Defessus autem cubiculum postea petivi.
3 A. d. IV Idus Maias traiecto KINTAI nominato usi paeninsulam nomine „Kurische Nehrung“ petivimus. Inde
plaustro publico ad oppidum Nidden profecti sumus. Quo loco colles arenosos videre potes, qui paeninsulam paulatim peragrant et antiquis temporibus etiam vicos omnino sepeliverunt. Collem autem maximum ascendimus
et eo loco omnes res optime excellenterque spectare potuimus: Terram trans „mare internum“ sitam, vicum parvum, vacuum portum, silvas litusque. Ingo etiam
adseveravit se quoddam aedificium ulteriore litore videre potuisse. Tum in litus descendere constituimus et arenis undisque gavisi sumus: Non erant arenae calidiores et
undae frigidiores. Itaque nos contigit, ut insulam minimam pervenimus, quam Ingo consule sua sponte creato „St. Pauli“ nominavit.
Postremo in oppidum revenimus et cenam comparavimus. Paulo post iterum praeter litus ambulavimus domum Thomatis Manni visitaturi. Sed cum fortuna non
nobiscum esset, domus clausa est. Itaque templum Christianum petivimus, quod Germani anno a.u.c. MMDCXLI aedificaverant. Crustulo in taberna accepto ad Memelem profecti sumus.

4 A.d. III Idus Maias constituimus bicyclos urbis Memelensis sumere, ut vicum Kairin nominatum
peteremus. Quo loco pater avusque Ingonis nati sumus, quibus deversorium eius vici fuerat. Anno a.u.c. MMDCXCVIII autumno ineunte eis fugiendum erat, cum inimici Russici patriam eorum
invaserunt et, ut incolae suspicati sunt, ad unum omnes vulnerare vel occidere in animo habuerunt. Deversorium Paulorum autem paulo post deletum est incendio. Hodie arbores tantum monstrant,
ubi homines eius vici olim laeti una sederunt et cervisiam vinumque potaverunt et cibum ceperunt. Potes invenire lateres nonnullos et partes poculorum fractorum. 
Tum vecti sumus in alterum vicum visitaturi viduam veterem, cuius cognati Ingoni noti sunt. Quae nos laeta salutans invitavit et
potum atque crustula obtulit. Tum de vita sua in Lithuania acta multa narravit, nam patriam non diu reliquerat.
Praeterea coemeterium invenimus. Procul a viis arbores nonnullas in agris sitas spectavimus, et Ingo antiquis temporibus
mortuos eorum locorum ibi sepultos esse opinatus est. Et re vera cruces cippique ab arboribus herbisque tecti sunt.
Sive errare humanum esset sive quidam homines tabulam, in qua picta est Lithuania, facere non possent, pervesperi Memelem revenimus defessi fatigatique.
5 Pridie Id. Mai. iterum paeninsulam prope sitam petivimus et circum promunturium ambulavimus
modo via, modo litore usi. Interea delphinarium visitaverunt visuri delphinos quinque tresque phocas. Qui nos valde delectaverunt: Quam pulchra prudentiaque animalia!
Cena in litore parata et comesa per silvas ad portum parvum reverti sumus et mare internum transiimus. Quibus rebus factis
museum hostoriae terrae Memelensis intravimus. Ingo mihi antea docuit multas res eo loco dictas scriptasque sententiam tantum hominum Lithuanorum monstrare, sed non Germanorum vel Memelensium.
Quamquam vero iudicaverat, expositio mihi placuit, cum exemplum urbis Memelensis et imagines et documenta spectare possis. Postea per urbem ambulans nihil inveni, ut hunc locum in memoria tenerem.
6 Hodie, id est Idibus Martiis, iter longum per terram Memelensem totam fecimus. Automobili usi
litus secuti ad Proeculsum pervenimus, ubi ruinas aedis sacrae Christianorum videre potes. Quo loco, ubi antiquis temporibus ara stetit, nunc monumentum aedificatum est, quod moneat, ut ibi deus a Christianis
imploratus sit, dum mense Octobri anno a.u.c. MMDCXCVIII Germanis vicus relinquendus esset.
Prope Proeculsum sepulcretum amoenissimum cultumque visitavimus et tum ad Ventorumarcem profecti sumus, ubi terra in mare internum eminet. Sed nobis per
aspera ad astra eundum fuit, nam turba culecum multorum nobis impedire visa est, ut portum parvum assecuti sumus. Tandem nobis contigit, ut ad undas consederemus et paeninsulam spectaremus, quam tribus diebus ante
visitaveramus; hoc loco aedificium fuit, quod Ingo se conspicere adseveraverat. Nunc nos hunc pharum parvum arbore magna spectare non potuisse cognovimus. O te felicem, Ingonem, qui arbores perspicere potes!
Meridie autem Paganiurceum assecuti sumus. Per viam maximam ambulantes aedem sacram et aedificium Germanicum et sepulcretum multis locis neglectum
spectavimus. Paganiurceo relicto Russum petivimus. Ibi enim pons fuit, quem pater avusque Ingonis fugientes ante transierant, quam Germani deleverunt, ut milites legionis rutilae sequi non possent.
Ad septemtriones vergentes nunc locum quaesivimus, ubi avus Ingonis olim cervisiam obtulerat, antequam Kairino sedem collocavit. Quod aedificium, cuius
imago photographia nobis nota erat, re vera invenire potuimus.
Praeterea diu villam antiquam Paulorum quaesivimus, sed nihil nisi sepulcretum abditum invenimus. Tum defessi, sed contenti domum reverti sumus.
7 Postero die Henricus nos reliquit, postquam nobiscum ad oppidum Polangen
nostra lingua, Palanga lingua Lithuanica appellatum vectus est. In horto amoeno comitis Tyszkiewiczi cenam communem ultimam paravimus et nos invicem valere iussimus. Henrico profecto villam
magnificam Tyszkiewiczi intravimus sucina ibi exposita spectaturi. O quam sucina beata! Altera insecta, altera araneas, pauca etiam herbas incluserant. De historia quoque origineque ibi certiores facti sumus
et opera fabricum Lithuanicorum studui.
Paulo post hortum reliquimus et litus petivimus, ubi ponticulus aedificatus est, ut
homines – et incolae piscatum et peregrini visum – in mare pede sicco ambulare possent. Postquam viam latam transgressi sumus, ubi multi caupones mercatoresque hominibus pecunias
sine iniuria auferre in animo habent, tandem ponticulum assecuti intravimus. 
Quo loco paulum morati et piscatores observantes sole usi sumus. Tum litus pergressi subito succina invenimus et eo modo quaerere cupivimus altera huius
pulchritudinis. Litore relicto per silvas ambulavimus sepulcretum Iudaicum inventuri. Quod nobis paulo post contigit, sed nihil legere potuimus, quia lapides litteris Hebraicis inscripti erant. Itaque consilium
Memelensem reverti cepimus.
8 Ultimo die sero exsurreximus. Cibo accepto per oppidum ambulavimus in
regionem nondum visitatam: stationem et hospitalia et scholas spectavimus et mercaturas librarias intravimus, ubi Ingo iterum libros emit.
Tum officinam ferrariam Gustavi Katzkis petivimus, quae nostro tempore museum est. Quo loco multas cruces sepulturi Memelensis spectare potes. Paulo gustato arcem Memelensem
visitavimus, ubi multa alia de historia Memelensis didicimus.
Tum in deversorium reverti sumus et nos quieti dedimus. Postea ad os Dangis profecti sumus, nam rogaveram, ut picturas navium facerem. Postquam navis nostra
transvecta est, tertium in tabernam ad forum sitam deverti sumus. Quae nobis iterum iterumque valde placuit.
Sole occidente urbem reliquimus et portum petiverunt. Tertia custodia nocturna navis soluta et tarde in mare Balticum gubernata
est. Nos autem luces Memelenses spectantes „Vale!“ diximus et Kiloniam navigavimus.
|